onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia
ascendisti et tu omnis in tecta
clamoris plena urbs frequens civitas exultans interfecti
tui non interfecti gladio nec mortui in bello
cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt
omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt
propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere
ut consolemini me super vastitate filiae populi mei
dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum
Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et
magnificus super montem
et Aelam sumpsit faretram currum hominis equitis et
parietem nudavit clypeus
et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum et equites
ponent sedes suas in porta
et revelabitur operimentum Iudae et videbis in die illa
armamentarium domus saltus
et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatae
sunt et congregastis aquas piscinae inferioris
et domos Hierusalem numerastis et destruxistis domos ad
muniendum murum
et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinae
veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem
eius de longe non vidistis
et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum
et ad planctum ad calvitium et ad cingulum sacci
et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare
arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus
cras enim moriemur
et revelata est in auribus meis Domini exercituum si
dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus
Deus exercituum
haec dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum
qui habitat in tabernaculo ad Sobnam praepositum templi
quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic
sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra
tabernaculum tibi
ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus
gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te
coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te
in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus
gloriae tuae ignominia domus Domini tui
et expellam te de statione tua et de ministerio tuo
deponam te
et erit in die illa vocabo servum meum Eliachim filium
Helciae
et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum
et potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater
habitantibus Hierusalem et domui Iuda
et dabo clavem domus David super umerum eius et aperiet et
non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat
et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium
gloriae domui patris sui
et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius
vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum
usque ad omne vas musicorum
in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus
qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et
peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est